1. hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa

2. et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inobœdientes ingrati scelesti

3. sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

4. proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei

5. habentes speciem quidem pietatis virtutem autem ejus abnegantes et hos devita

6. ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quæ ducuntur variis desideriis

7. semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes

8. quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem

9. sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

10. tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam

11. persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiæ Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus

12. et omnes qui volunt pie vivere in Christo Jesu persecutionem patientur

13. mali autem homines et seductores proficient in pejus errantes et in errorem mittentes

14. tu vero permane in his quæ didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris

15. et quia ab infantia sacras litteras nosti quæ te possint instruere ad salutem per fidem quæ est in Christo Jesu

16. omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in justitia

17. ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus



Livros sugeridos


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.