1. Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo

2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo

3. gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscujusque omnium vestrum in invicem

4. ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis

5. in exemplum justi judicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini

6. si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant

7. et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de cælo cum angelis virtutis ejus

8. in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non obœdiunt evangelio Domini nostri Jesu

9. qui pœnas dabunt in interitu æternas a facie Domini et a gloria virtutis ejus

10. cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

11. in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute

12. ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Jesu Christi



Livros sugeridos


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.