1. similiter mulieres subditæ suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant

2. considerantes in timore castam conversationem vestram

3. quarum sit non extrinsecus capillaturæ aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus

4. sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples

5. sic enim aliquando et sanctæ mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectæ propriis viris

6. sicut Sarra obœdiebat Abrahæ dominum eum vocans cujus estis filiæ benefacientes et non timentes ullam perturbationem

7. viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiæ vitæ uti ne inpediantur orationes vestræ

8. in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

9. non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

10. qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos cœrceat linguam suam a malo et labia ejus ne loquantur dolum

11. declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam

12. quia oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala

13. et quis est qui vobis noceat si boni æmulatores fueritis

14. sed et si quid patimini propter justitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini

15. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe

16. sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

17. melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes

18. quia et Christus semel pro peccatis mortuus est justus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

19. in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens prædicavit

20. qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Nœ cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam

21. quod et vos nunc similis formæ salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi

22. qui est in dextera Dei profectus in cælum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus



Livros sugeridos


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.