1. quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur

2. qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt hæc doce et exhortare

3. si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ

4. superbus nihil sciens sed languens circa quæstiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiæ contentiones blasphemiæ suspiciones malæ

5. conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quæstum esse pietatem

6. est autem quæstus magnus pietas cum sufficientia

7. nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus

8. habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus

9. nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quæ mergunt homines in interitum et perditionem

10. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

11. tu autem o homo Dei hæc fuge sectare vero justitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem

12. certa bonum certamen fidei adprehende vitam æternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus

13. præcipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Jesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem

14. ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi

15. quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium

16. qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen

17. divitibus hujus sæculi præcipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui præstat nobis omnia abunde ad fruendum

18. bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare

19. thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam

20. o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiæ

21. quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum



Livros sugeridos


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.