1. Paulus vocatus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater

2. ecclesiæ Dei quæ est Corinthi sanctificatis in Christo Jesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in omni loco ipsorum et nostro

3. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo

4. gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu

5. quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia

6. sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis

7. ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi

8. qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi

9. fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii ejus Jesu Christi Domini nostri

10. obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia

11. significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chlœs quia contentiones inter vos sunt

12. hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephæ ego autem Christi

13. divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis

14. gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gajum

15. ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis

16. baptizavi autem et Stephanæ domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim

17. non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

18. verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est

19. scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo

20. ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor hujus sæculi nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi

21. nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes

22. quoniam et Judæi signa petunt et Græci sapientiam quærunt

23. nos autem prædicamus Christum crucifixum Judæis quidem scandalum gentibus autem stultitiam

24. ipsis autem vocatis Judæis atque Græcis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam

25. quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus

26. videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles

27. sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia

28. et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret

29. ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus

30. ex ipso autem vos estis in Christo Jesu qui factus est sapientia nobis a Deo et justitia et sanctificatio et redemptio

31. ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur



Livros sugeridos


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.