1. caritas fraternitatis maneat

2. hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis

3. mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes

4. honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros judicabit Deus

5. sint mores sine avaritia contenti præsentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam

6. ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo

7. mementote præpositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem

8. Jesus Christus heri et hodie ipse et in sæcula

9. doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quæ non profuerunt ambulantibus in eis

10. habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt

11. quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra

12. propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est

13. exeamus igitur ad eum extra castra inproperium ejus portantes

14. non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus

15. per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini ejus

16. beneficientiæ autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus

17. obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis

18. orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari

19. amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis

20. Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni Dominum nostrum Jesum

21. aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem ejus faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum cui gloria in sæcula sæculorum amen

22. rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis

23. cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos

24. salutate omnes præpositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia



Livros sugeridos


“Resigna-te a ser neste momento uma pequena abelha. E enquanto esperas ser uma grande abelha, ágil, hábil, capaz de fabricar bom mel, humilha-te com muito amor perante Deus e os homens, pois Deus fala aos que se mantêm diante dele humildemente”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.