1. state et nolite iterum jugo servitutis contineri

2. ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit

3. testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ

4. evacuati estis a Christo qui in lege justificamini a gratia excidistis

5. nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus

6. nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur

7. currebatis bene quis vos inpedivit veritati non obœdire

8. persuasio non est ex eo qui vocat vos

9. modicum fermentum totam massam corrumpit

10. ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit judicium quicumque est ille

11. ego autem fratres si circumcisionem adhuc prædico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis

12. utinam et abscidantur qui vos conturbant

13. vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

14. omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum

15. quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini

16. dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

17. caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem hæc enim invicem adversantur ut non quæcumque vultis illa faciatis

18. quod si spiritu ducimini non estis sub lege

19. manifesta autem sunt opera carnis quæ sunt fornicatio inmunditia luxuria

20. idolorum servitus veneficia inimicitiæ contentiones æmulationes iræ rixæ dissensiones sectæ

21. invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

22. fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

23. fides modestia continentia adversus hujusmodi non est lex

24. qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis

25. si vivimus spiritu spiritu et ambulemus

26. non efficiamur inanis gloriæ cupidi invicem provocantes invicem invidentes



Livros sugeridos


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.