1. domini quod justum est et æquum servis præstate scientes quoniam et vos Dominum habetis in cælo

2. orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

3. orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

4. ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

5. in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

6. sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

7. quæ circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

8. quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quæ circa vos sunt et consoletur corda vestra

9. cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quæ hic aguntur nota facient vobis

10. salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabæ de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

11. et Jesus qui dicitur Justus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

12. salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Jesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

13. testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciæ et qui Hierapoli

14. salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

15. salutate fratres qui sunt Laodiciæ et Nympham et quæ in domo ejus est ecclesiam

16. et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quæ Laodicensium est vos legatis

17. et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

18. salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen



Livros sugeridos


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.