1. quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis junctura feminum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis

2. umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis

3. duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreæ

4. collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinæ in Esebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum

5. caput tuum ut Carmelus et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus

6. quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

7. statura tua adsimilata est palmæ et ubera tua botris

8. dixi ascendam in palmam adprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineæ et odor oris tui sicut malorum

9. guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum

10. ego dilecto meo et ad me conversio ejus

11. veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis

12. mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea

13. mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi



Livros sugeridos


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.