1. post hæc vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terræ tenentes quattuor ventos terræ ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem

2. et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus datum est nocere terræ et mari

3. dicens nolite nocere terræ neque mari neque arboribus quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum

4. et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor milia signati ex omni tribu filiorum Israël

5. ex tribu Juda duodecim milia signati ex tribu Ruben duodecim milia ex tribu Gad duodecim milia

6. ex tribu Aser duodecim milia ex tribu Nepthalim duodecim milia ex tribu Manasse duodecim milia

7. ex tribu Symeon duodecim milia ex tribu Levi duodecim milia ex tribu Issachar duodecim milia

8. ex tribu Zabulon duodecim milia ex tribu Joseph duodecim milia ex tribu Beniamin duodecim milia signati

9. post hæc vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmæ in manibus eorum

10. et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno

11. et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies suas et adoraverunt Deum

12. dicentes amen benedictio et claritas et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum amen

13. et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt

14. et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine agni

15. ideo sunt ante thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo ejus et qui sedet in throno habitabit super illos

16. non esurient neque sitient amplius neque cadet super illos sol neque ullus æstus

17. quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et deducet eos ad vitæ fontes aquarum et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum



Livros sugeridos


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.