1. et ostendit mihi fluvium aquæ vitæ splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni

2. in medio plateæ ejus et ex utraque parte fluminis lignum vitæ adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium

3. et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi ejus servient illi

4. et videbunt faciem ejus et nomen ejus in frontibus eorum

5. et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernæ neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in sæcula sæculorum

6. et dixit mihi hæc verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito

7. et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiæ libri hujus

8. et ego Johannes qui audivi et vidi hæc et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi hæc ostendebat

9. et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri hujus Deum adora

10. et dicit mihi ne signaveris verba prophetiæ libri hujus tempus enim prope est

11. qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et justus justitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc

12. ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua

13. ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis

14. beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitæ et portis intrent in civitatem

15. foris canes et venefici et inpudici et homicidæ et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium

16. ego Jesus misi angelum meum testificari vobis hæc in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina

17. et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitæ gratis

18. contestor ego omni audienti verba prophetiæ libri hujus si quis adposuerit ad hæc adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto

19. et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto

20. dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Jesu

21. gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.