1. et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas iræ Dei in terram

2. et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus sævum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiæ et eos qui adoraverunt imaginem ejus

3. et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari

4. et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis

5. et audivi angelum aquarum dicentem justus es qui es et qui eras sanctus quia hæc judicasti

6. quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt

7. et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et justa judicia tua

8. et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi æstu adficere homines et igni

9. et æstuaverunt homines æstu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt pænitentiam ut darent illi gloriam

10. et quintus effudit fialam suam super sedem bestiæ et factum est regnum ejus tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas præ dolore

11. et blasphemaverunt Deum cæli præ doloribus et vulneribus suis et non egerunt pænitentiam ex operibus suis

12. et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam ejus ut præpararetur via regibus ab ortu solis

13. et vidi de ore draconis et de ore bestiæ et de ore pseudoprophetæ spiritus tres inmundos in modum ranarum

14. sunt enim spiritus dæmoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terræ congregare illos in prœlium ad diem magnum Dei omnipotentis

15. ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem ejus

16. et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon

17. et septimus effudit fialam suam in ærem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est

18. et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terræmotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terræmotus sic magnus

19. et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis iræ ejus

20. et omnis insula fugit et montes non sunt inventi

21. et grando magna sicut talentum descendit de cælo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer



Livros sugeridos


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.