1. et vidi alium angelum fortem descendentem de cælo amictum nube et iris in capite ejus et facies ejus erat ut sol et pedes ejus tamquam columna ignis

2. et habebat in manu sua libellum apertum et posuit pedem suum dextrum supra mare sinistrum autem super terram

3. et clamavit voce magna quemadmodum cum leo rugit et cum clamasset locuta sunt septem tonitrua voces suas

4. et cum locuta fuissent septem tonitrua scripturus eram et audivi vocem de cælo dicentem signa quæ locuta sunt septem tonitrua et noli ea scribere

5. et angelum quem vidi stantem supra mare et supra terram levavit manum suam ad cælum

6. et juravit per viventem in sæcula sæculorum qui creavit cælum et ea quæ in illo sunt et terram et ea quæ in ea sunt et mare et quæ in eo sunt quia tempus amplius non erit

7. sed in diebus vocis septimi angeli cum cœperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas

8. et vox quam audivi de cælo iterum loquentem mecum et dicentem vade accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram

9. et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi librum et dicit mihi accipe et devora illum et faciet amaricare ventrem tuum sed in ore tuo erit dulce tamquam mel

10. et accepi librum de manu angeli et devoravi eum et erat in ore meo tamquam mel dulce et cum devorassem eum amaricatus est venter meus

11. et dicunt mihi oportet te iterum prophetare populis et gentibus et linguis et regibus multis



Livros sugeridos


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.