1. dixit autem princeps sacerdotum si hæc ita se habent

2. qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram

3. et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero

4. tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater ejus transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis

5. et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini ejus post ipsum cum non haberet filium

6. locutus est autem Deus quia erit semen ejus accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis

7. et gentem cui servierint judicabo ego dixit Deus et post hæc exibunt et deservient mihi in loco isto

8. et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Jacob et Jacob duodecim patriarchas

9. et patriarchæ æmulantes Joseph vendiderunt in Ægyptum et erat Deus cum eo

10. et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Ægypti et constituit eum præpositum super Ægyptum et super omnem domum suam

11. venit autem fames in universam Ægyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri

12. cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto misit patres nostros primum

13. et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus ejus

14. mittens autem Joseph accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque

15. et descendit Jacob in Ægyptum et defunctus est ipse et patres nostri

16. et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem

17. cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahæ crevit populus et multiplicatus est in Ægypto

18. quoadusque surrexit rex alius in Ægypto qui non sciebat Joseph

19. hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur

20. eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui

21. exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium

22. et eruditus est Moses omni sapientia Ægyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis

23. cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël

24. et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Ægyptio

25. existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt

26. sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum

27. qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et judicem super nos

28. numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Ægyptium

29. fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos

30. et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammæ rubi

31. Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini

32. ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob tremefactus autem Moses non audebat considerare

33. dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est

34. videns vidi adflictionem populi mei qui est in Ægypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Ægyptum

35. hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et judicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo

36. hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Ægypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta

37. hic est Moses qui dixit filiis Israël prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me

38. hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitæ dare nobis

39. cui noluerunt obœdire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum

40. dicentes ad Aaron fac nobis deos qui præcedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Ægypti nescimus quid factum sit ei

41. et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et lætabantur in operibus manuum suarum

42. convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël

43. et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem

44. tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat

45. quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David

46. qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob

47. Salomon autem ædificavit illi domum

48. sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit

49. cælum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum ædificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meæ est

50. nonne manus mea fecit hæc omnia

51. dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos

52. quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis

53. qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis

54. audientes autem hæc dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum

55. cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in cælum vidit gloriam Dei et Jesum stantem a dextris Dei et ait ecce video cælos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei

56. exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum

57. et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus

58. et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Jesu suscipe spiritum meum

59. positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci ejus



Livros sugeridos


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.