1. et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula vocatur barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis

2. accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui inminebat et frigus

3. cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum processisset invasit manum ejus

4. ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus ad invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit de mari Ultio non sinit vivere

5. et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus est

6. at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum

7. in locis autem illis erant prædia principis insulæ nomine Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit

8. contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum

9. quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates accedebant et curabantur

10. qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et navigantibus inposuerunt quæ necessaria erant

11. post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina quæ in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum

12. et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo

13. inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem flante austro secunda die venimus Puteolos

14. ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem et sic venimus Romam

15. et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias agens Deo accepit fiduciam

16. cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite

17. post tertium autem diem convocavit primos Judæorum cumque convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum

18. qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me

19. contradicentibus autem Judæis coactus sum appellare Cæsarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare

20. propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum

21. at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te a Judæa neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus est quid de te malum

22. rogamus autem a te audire quæ sentis nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur

23. cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam

24. et quidam credebant his quæ dicebantur quidam vero non credebant

25. cumque invicem non essent consentientes discedebant dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Esajam prophetam ad patres nostros

26. dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis

27. incrassatum est enim cor populi hujus et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos

28. notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei ipsi et audient

29. []

30. mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

31. prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione



Livros sugeridos


“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.