1. factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos

2. dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus

3. ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Johannis baptismate

4. dixit autem Paulus Johannes baptizavit baptisma pænitentiæ populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in Jesum

5. his auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu

6. et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabant

7. erant autem omnes viri fere duodecim

8. introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei

9. cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola Tyranni

10. hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles

11. virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli

12. ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur

13. temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat

14. erant autem quidam Scevæ Judæi principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebant

15. respondens autem spiritus nequam dixit eis Jesum novi et Paulum scio vos autem qui estis

16. et insiliens homo in eos in quo erat dæmonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa

17. hoc autem notum factum est omnibus Judæis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini Jesu

18. multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos

19. multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta milium

20. ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur

21. his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaja ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videre

22. mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia

23. facta est autem in illo tempore turbatio non minima de via

24. Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens ædes argenteas Dianæ præstabat artificibus non modicum quæstum

25. quos convocans et eos qui ejusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobis

26. et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed pæne totius Asiæ Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiunt

27. non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnæ deæ Dianæ templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet majestas ejus quam tota Asia et orbis colit

28. his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana Ephesiorum

29. et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli

30. Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuli

31. quidam autem et de Asiæ principibus qui erant amici ejus miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum

32. alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissent

33. de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Judæis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populo

34. quem ut cognoverunt Judæum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana Ephesiorum

35. et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnæ Dianæ Jovisque prolis

36. cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agere

37. adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram

38. quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicem

39. si quid autem alterius rei quæritis in legitima ecclesia poterit absolvi

40. nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum hæc dixisset dimisit ecclesiam



Livros sugeridos


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.