1. fili mi adtende sapientiam meam et prudentiæ meæ inclina aurem tuam

2. ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

3. favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur ejus

4. novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

5. pedes ejus descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

6. per semitam vitæ non ambulat vagi sunt gressus ejus et investigabiles

7. nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei

8. longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus ejus

9. ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli

10. ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

11. et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

12. cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

13. nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

14. pæne fui in omni malo in medio ecclesiæ et synagogæ

15. bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

16. deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide

17. habeto eas solus nec sint alieni participes tui

18. sit vena tua benedicta et lætare cum muliere adulescentiæ tuæ

19. cerva carissima et gratissimus hinulus ubera ejus inebrient te omni tempore in amore illius delectare jugiter

20. quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

21. respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

22. iniquitates suæ capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

23. ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiæ suæ decipietur





“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina