1. locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

2. homo in cujus carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga lepræ adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum ejus

3. qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua plaga lepræ est et ad arbitrium ejus separabitur

4. sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus

5. et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis

6. et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit

7. quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiæ iterum lepra creverit adducetur ad eum

8. et inmunditiæ condemnabitur

9. plaga lepræ si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem

10. et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit

11. lepra vetustissima judicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est

12. sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit

13. considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima judicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit

14. quando vero caro vivens in eo apparuerit

15. tunc sacerdotis judicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est

16. quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit

17. considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet

18. caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum

19. et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem

20. qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim lepræ orta est in ulcere

21. quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus

22. et siquidem creverit adiudicabit eum lepræ

23. sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit

24. caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem

25. considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus ejus reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga lepræ in cicatrice orta est

26. quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa lepræ species fuerit subobscura recludet eum septem diebus

27. et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum

28. sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturæ

29. vir sive mulier in cujus capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos

30. et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbæ est

31. sin autem viderit et locum maculæ æqualem vicinæ carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus

32. et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagæ carni reliquæ æqualis

33. radetur homo absque loco maculæ et includetur septem diebus aliis

34. si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit

35. sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute

36. non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est

37. porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum

38. vir et mulier in cujus cute candor apparuerit

39. intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum

40. vir de cujus capite capilli fluunt calvus ac mundus est

41. et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est

42. sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus

43. et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiæ lepræ quæ orta est in calvitio

44. quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis

45. habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit

46. omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra

47. vestis lanea sive linea quæ lepram habuerit

48. in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est

49. si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti

50. qui consideratam recludet septem diebus

51. et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum judicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa

52. et idcirco conburetur flammis

53. quod si eam viderit non crevisse

54. præcipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis

55. et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum judicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra

56. sin autem obscurior fuerit locus lepræ postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet

57. quod si ultra apparuerit in his locis quæ prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi

58. si cessaverit lavabit ea quæ pura sunt secundo et munda erunt

59. ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciæ quomodo mundari debeat vel contaminari





“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina