1. igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniæ pontificis pietatem et animos odio habentes mala

2. fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent

3. ita ut Seleucus Asiæ rex de reditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes

4. Simon autem de tribu Beniamin præpositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri

5. sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseæ filium qui illo tempore erat dux Cœlesyriæ et Fœnicis

6. et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa

7. cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quæ delatæ erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia ejus misit cum mandatis ut prædictam pecuniam transportaret

8. statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Cœlesyriam et Fœnicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus

9. sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cujus rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere hæc ita essent

10. tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc et victualia viduarum ac pupillorum

11. quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis in his quæ detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta

12. decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse

13. at ille pro his quæ habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiæ deferenda

14. constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio

15. sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis jactaverunt se et invocabant de cælo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret

16. jam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem

17. circumfusa enim erat viro mæstitia quædam et horror corporis per quæ manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur

18. alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus

19. accinctæque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quæ conclusæ erant procurrebant ad Onian aliæ autem ad muros quædam vero per fenestras aspiciebant

20. universæ autem protendentes manus in cælum deprecabantur

21. erat enim misera commixtæ multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio

22. et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur

23. Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ærarium præsens

24. sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suæ ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur

25. apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea

26. alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes

27. subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum ejecerunt

28. et is qui cum multis cursoribus et satellitibus prædictum ingressus est ærarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute

29. et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus

30. hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et lætitia impletum est

31. tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus

32. considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judæis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem

33. cumque summus sacerdos exoraret idem juvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniæ sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit

34. tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt

35. Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniæ gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem

36. testabatur autem omnibus ea quæ sub oculis suis viderat opera magni Dei

37. cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait

38. si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quædam virtus

39. nam ipse qui habet in cælis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit

40. igitur de Heliodoro et ærarii custodia ita se res habet





“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina