1. tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput ejus et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem

2. cum abieris hodie a me invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventæ sunt asinæ ad quas jeras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo

3. cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagœnam vini

4. cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum

5. post hæc venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes

6. et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium

7. quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi fac quæcumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est

8. et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quæ facias

9. itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa hæc in die illa

10. veneruntque ad prædictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum

11. videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quænam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis

12. responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas

13. cessavit autem prophetare et venit ad excelsum

14. dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum ejus quo abistis qui responderunt quærere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem

15. et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel

16. et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventæ essent asinæ de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel

17. et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha

18. et ait ad filios Israël hæc dicit Dominus Deus Israël ego eduxi Israël de Ægypto et erui vos de manu Ægyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos

19. vos autem hodie projecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias

20. et adplicuit Samuhel omnes tribus Israël et cecidit sors tribus Beniamin

21. et adplicuit tribum Beniamin et cognationes ejus et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quæsierunt ergo eum et non est inventus

22. et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi

23. cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum

24. et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex

25. locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam

26. sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda

27. filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire





“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina