1. cum ergo natus esset Jesus in Bethleem Judææ in diebus Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam

2. dicentes ubi est qui natus est rex Judæorum vidimus enim stellam ejus in oriente et venimus adorare eum

3. audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo

4. et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur

5. at illi dixerunt ei in Bethleem Judææ sic enim scriptum est per prophetam

6. et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël

7. tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ quæ apparuit eis

8. et mittens illos in Bethleem dixit ite et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum

9. qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer

10. videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde

11. et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram

12. et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per aliam viam reversi sunt in regionem suam

13. qui cum recessissent ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et fuge in Ægyptum et esto ibi usque dum dicam tibi futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum

14. qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte et recessit in Ægyptum

15. et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Ægypto vocavi filium meum

16. tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus ejus a bimatu et infra secundum tempus quod exquisierat a magis

17. tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem

18. vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt

19. defuncto autem Herode ecce apparuit angelus Domini in somnis Joseph in Ægypto

20. dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri

21. qui surgens accepit puerum et matrem ejus et venit in terram Israël

22. audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilææ

23. et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur





“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina