1. Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium.

2. In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.

3. Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.

4. Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.

5. Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo.

6. Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.

7. Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.

8. Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret.

9. Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem;

10. exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus.

11. Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat;

12. propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

13. Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram;

14. qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.

15. Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi;

16. nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.

17. Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones,

18. ad quem dictum erat: “In Isaac vocabitur tibi semen”,

19. arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit.

20. Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau.

21. Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae.

22. Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit.

23. Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.

24. Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis,

25. magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem,

26. maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem.

27. Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit.

28. Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea.

29. Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt.

30. Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem.

31. Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace.

32. Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis,

33. qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,

34. exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum;

35. acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;

36. alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;

37. lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti,

38. quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae.

39. Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem,

40. Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.





“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina