1. Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo.

2. Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres.

3. Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.

4. Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis.

5. Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos,

6. intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu

7. et ibi evangelizantes erant.

8. Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.

9. Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret,

10. dixit magna voce: “Surge super pedes tuos rectus!”. Et exsilivit et ambulabat.

11. Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: “Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos!”;

12. et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.

13. Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare.

14. Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes

15. et dicentes: “Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.

16. Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis;

17. et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra”.

18. Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.

19. Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse.

20. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.

21. Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam

22. confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

23. Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant.

24. Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam;

25. et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam.

26. Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.

27. Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei.

28. Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.





“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina