1. Et factum est in anno sep timo, in quinto mense, in de cima mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.

2. Et factus est sermo Domini ad me dicens:

3. “Fili hominis, loquere senioribus Israel et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.

4. Numquid iudicabis eos, numquid iudicabis, fili hominis? Abominationes patrum eorum ostende eis.

5. Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester;

6. in die illa levavi manum meam pro eis, ut educerem eos de terra Aegypti in terram, quam provideram eis fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras.

7. Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester.

8. Et irritaverunt me nolueruntque me audire; unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi, ut effunderem indignationem meam super eos et consummarem iram meam in eis in medio terrae Aegypti.

9. Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, in quarum medio erant, et inter quas apparui eis, ut educerem eos de terra Aegypti.

10. Eduxi ergo eos de terra Aegypti et duxi in desertum.

11. Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis.

12. Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.

13. Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos.

14. Et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in conspectu earum.

15. Attamen ego levavi quoque manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram, quam dedi eis fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium;

16. quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt, post idola enim sua cor eorum gradiebatur.

17. Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos; nec consumpsi eos in deserto.

18. Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini.

19. Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea

20. et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatur quia ego Dominus Deus vester.

21. Et exacerbaverunt me filii; in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in deserto.

22. Averti autem manum meam et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus, de quibus eduxi eos in oculis earum.

23. Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras,

24. eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.

25. Ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia, in quibus non vivent;

26. et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus.

27. Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,

28. et induxissem eos in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eis. Viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi irritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas.

29. Et dixi ad eos: Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini? Et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem.

30. Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini

31. et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem; vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie, et ego respondebo vobis, domus Israel? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.

32. Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: “Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”.

33. Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos.

34. Et educam vos de populis et congregabo vos de terris, in quibus dispersi estis; in manu valida et brachio extento et in furore effuso.

35. Et adducam vos in desertum populorum et iudicio contendam vobiscum ibi facie ad faciem.

36. Sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic iudicio contendam vobiscum, dicit Dominus Deus,

37. et transire vos faciam sub baculo meo et inducam vos in vinculis foederis.

38. Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus.

39. Et vos, domus Israel, haec dicit Dominus Deus: Singuli post idola vestra ambulate et servite eis. Sed postea nonne audietis me et nomen meum sanctum non polluetis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris?

40. In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris.

41. In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris, in quas dispersi estis, et sanctificabor in vobis in oculis nationum.

42. Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israel, in terram, pro qua levavi manum meam, ut darem eam patribus vestris.

43. Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis.

44. Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima, domus Israel”, ait Dominus Deus.



Livros sugeridos


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.