1. Dominus regnavit! Exsultet terra, laetentur insulae multae.

2. Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.

3. Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius.

4. Illustrarunt fulgura eius orbem terrae: vidit et contremuit terra.

5. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra.

6. Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius.

7. Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.

8. Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine.

9. Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos.

10. Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.

11. Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia.

12. Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.



Livros sugeridos


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.