1. Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge.

2. Exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis.

3. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores exsultabunt?

4. Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. -

5. Populum tuum, Domine, humiliant et hereditatem tuam vexant.

6. Viduam et advenam interficiunt et pupillos occidunt.

7. Et dixerunt: “Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob”.

8. Intellegite, insipientes in populo; et stulti, quando sapietis?

9. Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet?

10. Qui corripit gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam?

11. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

12. Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum,

13. ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.

14. Quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet.

15. Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde.

16. Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?

17. Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in loco silentii anima mea.

18. Si dicebam: “Motus est pes meus”, misericordia tua, Domine, sustentabat me.

19. In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

20. Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis, quae fingit molestiam contra praeceptum?

21. Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnant.

22. Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei;

23. et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos,

24. disperdet illos Dominus Deus noster.



Livros sugeridos


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.