1. Canticum. PSALMUS. Asaph.

2. Deus, ne quiescas, ne taceas neque compescaris, Deus,

3. quoniam ecce inimici tui fremuerunt, et, qui oderunt te, extulerunt caput.

4. Adversus populum tuum malignaverunt consilium et cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi.

5. Dixerunt: “Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israel ultra!”.

6. Quoniam cogitaverunt unanimiter, adversum te testamentum statuerunt:

7. tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae, Moab et Agareni,

8. Gebal et Ammon et Amalec, Philistaea cum habitantibus Tyrum.

9. Etenim Assur sociabatur cum illis; facti sunt in adiutorium filiis Lot.

10. Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Iabin in torrente Cison.

11. Disperierunt in Endor, facti sunt ut stercus super terram.

12. Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum,

13. qui dixerunt: “Hereditate possideamus pascua Dei!”.

14. Deus meus, pone illos ut rotam et sicut stipulam ante ventum.

15. Sicut ignis, qui comburit silvam, et sicut flamma devorans montes,

16. ita persequeris illos in tempestate tua et in procella tua turbabis eos.

17. Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.

18. Erubescant et conturbentur in saeculum saeculi et confundantur et pereant;

19. et cognoscant quia nomen tibi Dominus: tu solus Altissimus super omnem terram.



Livros sugeridos


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.