1. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum.

2. In iustitia tua libera me et eripe me; inclina ad me aurem tuam et salva me.

3. Esto mihi in rupem praesidii et in domum munitam, ut salvum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu.

4. Deus meus, eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui.

5. Quoniam tu es exspectatio mea, Domine; Domine, spes mea a iuventute mea.

6. Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper.

7. Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis. -

8. Repleatur os meum laude tua, tota die magnitudine tua.

9. Ne proicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

10. Quia dixerunt inimici mei mihi, et, qui observabant animam meam, consilium fecerunt in unum

11. dicentes: “Deus dereliquit eum! Persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat”.

12. Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum festina.

13. Confundantur et deficiant adversantes animae meae; operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi.

14. Ego autem semper sperabo et adiciam super omnem laudem tuam.

15. Os meum annuntiabit iustitiam tuam, tota die salutare tuum: quae dinumerare nescivi.

16. Veniam ad potentias Domini; Domine, memorabor iustitiae tuae solius.

17. Deus, docuisti me a iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.

18. Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni, quae ventura est. Potentia tua

19. et iustitia tua, Deus, usque in altissima, qui fecisti magnalia: Deus, quis similis tibi?

20. Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas; iterum vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me.

21. Multiplicabis magnitudinem meam et conversus consolaberis me.

22. Nam et ego confitebor tibi in psalterio veritatem tuam, Deus meus; psallam tibi in cithara, Sanctus Israel.

23. Exsultabunt labia mea, cum cantavero tibi, et anima mea, quam redemisti;

24. sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint, qui quaerunt mala mihi.



Livros sugeridos


“Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma e de que a cruz deve ser o nosso pão cotidiano. Assim como o corpo precisa ser nutrido, também a alma precisa da cruz, dia a dia, para purificá-la e desapegá-la das coisas terrenas. Não queremos entender que Deus não quer e não pode salvar-nos nem santificar-nos sem a cruz. Quanto mais Ele chama uma alma a Si, mais a santifica por meio da cruz.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.