1. Magistro chori. David. PSALMUS. Canticum.

2. Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.

3. Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei.

4. Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia.

5. Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius;

6. pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo.

7. Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -

8. Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,

9. terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.

10. Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.

11. Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus.

12. Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens:

13. “Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia.

14. Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri.

15. Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon”.

16. Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan.

17. Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem.

18. Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta.

19. Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.

20. Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum.

21. Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis.

22. Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis.

23. Dixit Dominus: “Ex Basan reducam, reducam de profundo maris,

24. ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat”.

25. Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta.

26. Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae tympanistriae.

27. “In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel”.

28. Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali.

29. Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.

30. A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera.

31. Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt.

32. Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo.

33. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo,

34. qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.

35. Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.

36. Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!



Livros sugeridos


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.