aaaaa

1. Magistro chori. PSALMUS. David.

2. Exaudi, Deus, vocem meam in meditatione mea; a timore inimici custodi animam meam.

3. Protege me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.

4. Qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt sagittas suas, venefica verba,

5. ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum et non timebunt,

6. firmaverunt sibi consilium nequam. Disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: “Quis videbit eos?”.

7. Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus.

8. Et sagittavit illos Deus; subito factae sunt plagae eorum,

9. et infirmavit eos lingua eorum. Caput movebunt omnes, qui videbunt eos,

10. et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent.

11. Laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo, et gloriabuntur omnes recti corde.




“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina