aaaaa

1. Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.

2. In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.

3. Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.

4. Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?

5. Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.

6. In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.

7. Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.

8. In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.

9. Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.

10. Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.

11. Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.

12. Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,

13. et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.




“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina