1. Magistro chori. Secundum " Ionat elem rehoqim ". David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent.

2. Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo, tota die impugnans oppressit me.

3. Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi pugnant adversum me, Altissime.

4. In quacumque die timebo, ego in te sperabo.

5. In Deo, cuius laudabo sermonem, in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi caro?

6. Tota die rem meam perturbabant, adversum me omnes cogitationes eorum in malum.

7. Concitabant iurgia, insidiabantur, ipsi calcaneum meum observabant. Sicut quaesierunt animam meam,

8. ita pro iniquitate retribue illis, in ira populos prosterne, Deus.

9. Peregrinationes meas tu numerasti: pone lacrimas meas in utre tuo; nonne in supputatione tua?

10. Tunc convertentur inimici mei retrorsum, in quacumque die invocavero: ecce cognovi quoniam Deus meus es.

11. In Deo, cuius laudabo sermonem, in Domino, cuius laudabo sermonem,

12. in Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo?

13. Super me sunt, Deus, vota tua; reddam laudationes tibi,

14. quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu, ut ambulem coram Deo in lumine viventium.



Livros sugeridos


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.