1. David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.

2. Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.

3. Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

4. Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.

5. Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos.

6. Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;

7. Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei.

8. Dominus fortitudo plebi suae, et refugium salvationum christi sui est.

9. Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in aeternum.



Livros sugeridos


“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.