1. David. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitae meae; a quo trepidabo?

2. Dum appropiant super me nocentes, ut edant carnes meas; qui tribulant me et inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.

3. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat adversum me proelium, in hoc ego sperabo.

4. Unum petii a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, ut videam voluptatem Domini et visitem templum eius.

5. Quoniam occultabit me in tentorio suo in die malorum. Abscondet me in abscondito tabernaculi sui, in petra exaltabit me.

6. Et nunc exaltatur caput meum super inimicos meos in circuitu meo. Immolabo in tabernaculo eius hostias vociferationis, cantabo et psalmum dicam Domino.

7. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi; miserere mei et exaudi me.

8. De te dixit cor meum: “Exquirite faciem meam!”. Faciem tuam, Domine, exquiram.

9. Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae.

10. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.

11. Ostende mihi, Domine, viam tuam et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.

12. Ne tradideris me in animam tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et qui violentiam spirant.

13. Credo videre bona Domini in terra viventium.

14. Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.



Livros sugeridos


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.