aaaaa

1. Magistro chori. PSALMUS. David.

2. Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.

3. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.

4. Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:

5. in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

6. Soli posuit tabernaculum in eis, et ipse, tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam.

7. A finibus caelorum egressio eius, et occursus eius usque ad fines eorum, nec est quod se abscondat a calore eius.

8. Lex Domini immaculata, reficiens animam, testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.

9. Iustitiae Domini rectae, laetificantes corda, praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.

10. Timor Domini mundus, permanens in saeculum saeculi; iudicia Domini vera, iusta omnia simul,

11. desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem.

12. Etenim servus tuus eruditur in eis; in custodiendis illis retributio multa.

13. Errores quis intellegit? Ab occultis munda me

14. et a superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei, Tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo.

15. Sint ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo. Domine, adiutor meus et redemptor meus.




“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina