1. ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius.

2. Laudate eum in magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.

3. Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara,

4. laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo,

5. laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.



Livros sugeridos


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.