1. PSALMUS. David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia.

2. Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

3. Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo.

4. Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum.

5. Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam.

6. Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.

7. Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum.

8. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

9. Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi.

10. Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;

11. propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam

12. et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.



Livros sugeridos


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.