1. David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,

2. adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.

3. In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem.

4. Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui.

5. Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini;

6. quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit.

7. Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.

8. Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.



Livros sugeridos


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.