1. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tua.

2. Quare dicent gentes: “Ubi est Deus eorum?”.

3. Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit.

4. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

5. Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.

6. Aures habent et non audient, nares habent et non odorabunt.

7. Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.

8. Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.

9. Domus Israel speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.

10. Domus Aaron speravit in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.

11. Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutorium eorum et scutum eorum est.

12. Dominus memor fuit nostri et benedicet nobis: benedicet domui Israel, benedicet domui Aaron,

13. benedicet omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.

14. Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

15. Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.

16. Caeli, caeli sunt Domino, terram autem dedit filiis hominum.

17. Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes, qui descendunt in silentium,

18. sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum.



Livros sugeridos


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.