1. Canticum. PSALMUS. David.

2. Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum, cantabo et psallam. Euge, gloria mea!

3. Exsurge, psalterium et cithara, excitabo auroram.

4. Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus,

5. quia magna est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.

6. Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.

7. Ut liberentur dilecti tui, salvum fac dextera tua et exaudi me.

8. Deus locutus est in sancto suo: “Exsultabo et dividam Sichimam et convallem Succoth dimetiar;

9. meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim fortitudo capitis mei, Iuda sceptrum meum.

10. Moab lebes lavacri mei; super Idumaeam extendam calceamentum meum, super Philistaeam vociferabor”.

11. Quis deducet me in civitatem munitam? Quis deducet me usque in Idumaeam?.

12. Nonne, Deus, qui reppulisti nos? Et non exibis, Deus, in virtutibus nostris?

13. Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.

14. In Deo faciemus virtutem, et ipse conculcabit inimicos nostros.



Livros sugeridos


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.