1. Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in ta bernaculo conventus, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens:

2. “Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini

3. a vicesimo anno et supra omnium ex Israel, qui possunt ad bella procedere, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.

4. Eritque vobiscum vir per tribum, princeps domus patrum suorum,

5. quorum ista sunt nomina: de Ruben Elisur filius Sedeur;

6. de Simeon Salamiel filius Surisaddai;

7. de Iuda Naasson filius Aminadab;

8. de Issachar Nathanael filius Suar;

9. de Zabulon Eliab filius Helon.

10. Filiorum autem Ioseph: de Ephraim Elisama filius Ammiud; de Manasse Gamaliel filius Phadassur.

11. De Beniamin Abidan filius Gedeonis;

12. de Dan Ahiezer filius Ammisaddai;

13. de Aser Phegiel filius Ochran;

14. de Gad Eliasaph filius Deuel;

15. de Nephthali Ahira filius Enan”.

16. Hi viri nobilissimi congregationis principes tribuum patrum suorum et capita milium Israel.

17. Quos tulerunt Moyses et Aaron nominatim designatos

18. et omnem congregationem congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos patrum eorum, per nomina singulorum a vicesimo anno et supra per capita,

19. sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.

20. De Ruben primogenito Israelis generationes per familias ac domos patrum suorum, per nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum.

21. Recensiti tribus Ruben quadraginta sex milia quingenti.

22. De filiis Simeon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum.

23. Recensiti tribus Simeon quinquaginta novem milia trecenti.

24. De filiis Gad generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes, qui ad bella procederent,

25. quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.

26. De filiis Iudae generationes per familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

27. recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti.

28. De filiis Issachar generationes per familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui ad bella procederent,

29. recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti.

30. De filiis Zabulon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

31. quinquaginta septem milia quadringenti.

32. De filiis Ioseph filiorum Ephraim generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

33. quadraginta milia quingenti.

34. Porro filiorum Manasse generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

35. triginta duo milia ducenti.

36. De filiis Beniamin generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

37. triginta quinque milia quadringenti.

38. De filiis Dan generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

39. sexaginta duo milia septingenti.

40. De filiis Aser generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

41. quadraginta milia et mille quingenti.

42. De filiis Nephthali generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere,

43. quinquaginta tria milia quadringenti.

44. Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum.

45. Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos patrum suorum a vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, 46 sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta.

47. Levitae autem in tribu patrum suorum non sunt numerati cum eis.

48. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

49. “Tribum Levi noli numerare neque pones summam eorum cum filiis Israel,

50. sed constitue eos super habitaculum testimonii et cuncta vasa eius et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt habitaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum habitaculi metabuntur.

51. Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae habitaculum; cum castrametandum, erigent; quisquis externorum accesserit, occidetur.

52. Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.

53. Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii”.

54. Fecerunt ergo filii Israel iuxta omnia, quae praeceperat Dominus Moysi.



Livros sugeridos


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.