1. In anno quo ingressus est Tharthan in Azotum, cum misisset eum Sargon rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum et cepisset eam,

2. in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.

3. Et dixit Dominus: “Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus tribus annis signum et portentum super Aegyptum et super Aethiopiam,

4. sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti.

5. Et timebunt et confundentur ab Aethiopia spe sua et ab Aegypto gloria sua.

6. Et dicet habitator maritimae regionis huius in die illa: “Ecce, haec erat spes nostra, quo confugimus in auxilium, ut liberaremur a facie regis Assyriorum; et quomodo effugere poterimus nos?””.



Livros sugeridos


Como distinguir uma tentação de um pecado e como estar certo de que não se pecou? – perguntou um penitente. Padre Pio sorriu e respondeu: “Como se distingue um burro de um homem? O burro tem de ser conduzido; o homem conduz a si mesmo!” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.