1. Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae.

2. Dicam Deo: Noli me condemnare, indica mihi cur me ita iudices.

3. Numquid bonum tibi videtur, si opprimas me et calumnieris me, opus manuum tuarum, et super consilium impiorum arrideas?

4. Numquid oculi carnei tibi sunt, aut, sicut videt homo, et tu videbis?

5. Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,

6. ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris,

7. cum scias quia nihil impium fecerim, et sit nemo, qui de manu tua possit eruere?

8. Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente praecipitas me?

9. Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me.

10. Nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti?

11. Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me.

12. Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13. Licet haec celes in corde tuo, tamen scio haec in animo tuo versari.

14. Si peccaverim, observas me et ab iniquitate mea mundum me esse non pateris.

15. Et si impius fuero, vae mihi est; et si iustus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.

16. Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me.

17. Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.

18. Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret!

19. Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

20. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut refrigerem paululum dolorem meum,

21. antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrarum et umbrae mortis,

22. terram caliginis et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat”.



Livros sugeridos


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.