1. Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum.

2. Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis et centurionibus et iudicibus et ducibus omnis Israel et principibus familiarum

3. et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.

4. Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem praeparaverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Ierusalem;

5. altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini; ibique requisivit eum Salomon et omnis ecclesia.

6. Ascenditque ibi Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo conventus Domini et obtulit in eo mille hostias.

7. Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens: “Postula, quod vis, ut dem tibi”.

8. Dixitque Salomon Deo: “Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.

9. Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.

10. Da mihi sapientiam et intellegentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo; quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?”.

11. Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem,

12. sapientia et scientia data sunt tibi; divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui”.

13. Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel.

14. Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum, et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Ierusalem.

15. Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in Sephela multitudine magna.

16. Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa; negotiatores regis de Coa emebant pretio

17. et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam sescentis argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas educebant.

18. Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et palatium sibi.



Livros sugeridos


“Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros. E qual oração pode ser mais bela e mais aceita a Nossa Senhora do que o Rosario?” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.