1. In tempore illo aegrotavit Abia filius Ieroboam, 2 dixitque Ieroboam uxori suae: “Surge et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.

3. Tolle quoque in manu tua decem panes et crustula et vas mellis et vade ad illum: ipse indicabit tibi quid eventurum sit puero”.

4. Fecit, ut dixerat, uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute.

5. Dixerat autem Dominus ad Ahiam: “Ecce uxor Ieroboam ingredietur, ut consulat te super filio suo, qui aegrotat; haec et haec loqueris ei. Cum intret, simulabit se peregrinam esse”.

6. Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius.

7. Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel

8. et scidi regnum a domo David et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea et secutus est me in toto corde suo faciens quod placitum esset in conspectu meo,

9. sed operatus es mala super omnes, qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem proiecisti post tergum tuum:

10. idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.

11. Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est.

12. Tu igitur surge et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer,

13. et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam.

14. Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiat domum Ieroboam.

15. Et percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum.

16. Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel””.

17. Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est.

18. Et sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae.

19. Reliqua autem gestorum Ieroboam, quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Israel.

20. Dies autem, quibus regnavit Ieroboam, viginti duo anni sunt; et dormivit cum patribus suis. Regnavitque Nadab filius eius pro eo.

21. Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites.

22. Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant;

23. aedificaverunt enim et ipsi sibi excelsa et lapides et palos super omnem collem excelsum et subter omnem arborem frondosam.

24. Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel.

25. In quinto autem anno regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti in Ierusalem

26. et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon.

27. Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis.

28. Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea cursores et postea reportabant ad armamentarium cursorum.

29. Reliqua autem gestorum Roboam et omnia, quae fecit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Iudae.

30. Fuitque bellum inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus.

31. Dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; nomen autem matris eius Naama Ammanites. Et regnavit Abiam filius eius pro eo.



Livros sugeridos


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.