1. Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.

2. Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.

3. Et divisit unicuique de Israel a viro usque ad mulierem tortam panis et laganum palmarum et palatham.

4. Constituitque coram arca Domini de Levitis ministros, qui recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent Dominum, Deum Israel:

5. Asaph principem et secundum eius Zachariam, porro Iehiel et Semiramoth et Iahiel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et Obededom et Iehiel in organis psalterii et citharis, Asaph autem, ut cymbalis personaret,

6. Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei.

7. In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius:

8. “Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius.

9. Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius.

10. Laudate nomen sanctum eius, laetetur cor quaerentium Dominum.

11. Quaerite Dominum et virtutem eius, quaerite faciem eius semper.

12. Recordamini mirabilium eius, quae fecit, signorum illius et iudiciorum oris eius,

13. semen Israel, servi eius, filii Iacob, electi illius.

14. Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius.

15. Recordamini in sempiternum pacti eius, sermonis, quem praecepit in mille generationes,

16. pacti, quod pepigit cum Abraham, et iuramenti illius cum Isaac.

17. Et constituit illud Iacob in praeceptum et Israel in pactum sempiternum

18. dicens: “Tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae”,

19. cum essent pauci numero, parvi et coloni in ea.

20. Et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum;

21. non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpuit pro eis reges:

22. “Nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari”.

23. Canite Domino, omnis terra, annuntiate ex die in diem salutare eius.

24. Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius.

25. Quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis super omnes deos;

26. omnes enim dii populorum inania, Dominus autem caelos fecit.

27. Magnificentia et pulchritudo coram eo, fortitudo et gaudium in loco eius.

28. Afferte Domino, familiae populorum afferte Domino gloriam et imperium;

29. date Domino gloriam nominis eius, levate oblationem et venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto.

30. Commoveatur a facie illius omnis terra; ipse enim fundavit orbem immobilem.

31. Laetentur caeli, et exsultet terra, et dicant in nationibus: “Dominus regnat!”.

32. Tonet mare et plenitudo eius, exsultent agri et omnia, quae in eis sunt.

33. Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram.

34. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.

35. Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis.

36. Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum””. Et dixit omnis populus: “Amen!” et “Laus Domino!”.

37. Dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres eius, ut ministrarent in conspectu arcae iugiter secundum ritum singulorum dierum. 38 Porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Hosa constituit ianitores.

39. Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram habitaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,

40. ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis iugiter, mane et vespere, iuxta omnia, quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israeli.

41. Et cum eis Heman et Idithun et reliquos electos, qui nominatim memorati sunt ad confitendum Domino: “Quoniam in aeternum misericordia eius”.

42. Et cum eis Heman et Idithun canentes tuba et quatientes cymbala bene sonantia et omnia musicorum organa ad canendum Deo; filios autem Idithun fecit esse portarios.

43. Reversusque est omnis populus unusquisque in domum suam et David, ut benediceret etiam domui suae.



Livros sugeridos


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.