1. Fili, peccasti? Non adicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur.

2. Quasi a facie colubri fuge peccata: et, si accesseris ad illa, mordebunt te.

3. Dentes leonis dentes eorum interficientes animas hominum.

4. Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas: plagae illius non est sanitas.

5. Terror et iniuriae annullabunt substantiam, et domus, quae nimis locuples est, annullabitur superbia; sic substantia superbi eradicabitur.

6. Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium festinato adveniet illi.

7. Qui odit correptionem, in vestigio est peccatoris; et, qui timet Deum, convertet illam ad cor suum.

8. Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus novit illum labi.

9. Qui aedificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit lapides suos in hiemem.

10. Stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis.

11. Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi.

12. Qui custodit legem, continebit sensum suum;

13. consummatio timoris Dei sapientia et sensus.

14. Non erudietur, qui non est prudens;

15. est autem astutia, quae abundat in malo, et non est sensus, ubi est amaritudo.

16. Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet.

17. Cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit.

18. Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum.

19. Narratio fatui quasi sarcina in via, sed in labiis sensati invenietur gratia.

20. Os prudentis quaeretur in ecclesia, et verba illius cogitabunt in cordibus suis.

21. Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba.

22. Compedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum super manum dexteram.

23. Fatuus in risu exaltat vocem suam; vir autem sapiens vix tacite ridebit.

24. Tamquam ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro.

25. Pes fatui facilis in domum proximi, sed homo peritus verebitur personam.

26. Stultus a fenestra respiciet in domum, vir autem eruditus foris stabit.

27. Ineruditio hominis auscultare per ostium, et prudenti gravis contumelia.

28. Labia imprudentium stulta narrabunt, verba autem prudentium statera ponderabuntur.

29. In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.

30. Dum maledicit impius adversarium, maledicit ipse animam suam.

31. Susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur; et, qui cum eo manserit, odiosus erit: tacitus et sensatus honorabitur.



Livros sugeridos


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.