1. Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum.

2. Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est?

3. Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit?

4. Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo.

5. Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.

6. Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit?

7. Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam illius quis intellexit?

8. Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus.

9. Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est;

10. et effudit illam super omnia opera su et super omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus se.

11. Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis.

12. Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum.

13. Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.

14. Dilectio Dei honorabilis sapientia;

15. quibus autem apparuerit, dispertit eam in visionem sui ipsius et in agnitione magnalium suorum.

16. Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se credet.

17. Timor Domini scientiae religiositas;

18. religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit.

19. Plenitudo sapientiae est timere Deum; et inebriat eos fructibus suis.

20. []

21. Omnem domum illius implebit rebus pretiosis et receptacula thesauris illius.

22. Corona sapientiae timor Domini, repollens pacem et salutis fructum:

23. utraque autem sunt dona Dei.

24. Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit quasi pluviam; et gloriam tenentium se exaltat.

25. Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi.

26. In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia.

27. Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram.

28. Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit.

29. Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio iucunditatis.

30. Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.

31. In thesauris sapientiae parabola disciplinae;

32. exsecratio autem peccatori cultura Dei.

33. Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi.

34. Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi,

35. fides et mansuetudo.

36. Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde.

37. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et cave a labiis tuis.

38. Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem,

39. et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te;

40. quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.



Livros sugeridos


“Os talentos de que fala o Evangelho são os cinco sentidos, a inteligência e a vontade. Quem tem mais talentos, tem maior dever de usá-los para o bem dos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.