1. Omnia tempus habent, et momentum suum cuique negotio sub caelo:

2. tempus nascendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est,

3. tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi,

4. tempus flendi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi,

5. tempus spargendi lapides et tempus eos colligendi, tempus amplexandi et tempus longe fieri ab amplexibus,

6. tempus quaerendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus abiciendi,

7. tempus scindendi et tempus consuendi, tempus tacendi et tempus loquendi,

8. tempus dilectionis et tempus odii, tempus belli et tempus pacis.

9. Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo?

10. Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

11. Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.

12. Cognovi quod nihil boni esset in eis nisi laetari et facere bene in vita sua.

13. Omnis enim homo, qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.

14. Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur.

15. Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit.

16. Et adhuc vidi sub sole: in loco iudicii ibi impietas, et in loco iustitiae ibi iniquitas;

17. et dixi in corde meo: “Iustum et impium iudicabit Deus, quia tempus omni rei et omnibus occasio”.

18. Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et ostenderet eos in semetipsis similes esse bestiis.

19. Quoniam sors filiorum hominis et iumentorum una est atque eadem: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur; et idem spiritus omnibus: nihil habet homo iumento amplius, quia omnia vanitas.

20. Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur.

21. Quis novit, si spiritus filiorum hominis ascendat sursum, et si spiritus iumentorum descendat deorsum in terram?

22. Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat?



Livros sugeridos


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.