1. Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.

2. Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “Domine, si vis, potes me mundare”.

3. Et extendens manum, tetigit eum dicens: “Volo, mundare!”; et confestim mundata est lepra eius.

4. Et ait illi Iesus: “Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis”.

5. Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum

6. et dicens: “Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur”.

7. Et ait illi: “Ego veniam et curabo eum”.

8. Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

9. Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit”.

10. Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!

11. Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;

12. filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”.

13. Et dixit Iesus centurioni: “Vade; sicut credidisti, fiat tibi”. Et sanatus est puer in hora illa.

14. Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;

15. et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit et ministrabat ei.

16. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,

17. ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: “Ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit”.

18. Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.

19. Et accedens unus scriba ait illi: “Magister, sequar te, quocumque ieris”.

20. Et dicit ei Iesus: “Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet”.

21. Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum”.

22. Iesus autem ait illi: “Sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos”.

23. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.

24. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat.

25. Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “Domine, salva nos, perimus!”.

26. Et dicit eis: “Quid timidi estis, modicae fidei?”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.

27. Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”.

28. Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.

29. Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?”.

30. Erat autem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.

31. Daemones autem rogabant eum dicentes: “Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum”.

32. Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.

33. Pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemonia habuerant.

34. Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.



Livros sugeridos


“Pobres e desafortunadas as almas que se envolvem no turbilhão de preocupações deste mundo. Quanto mais amam o mundo, mais suas paixões crescem, mais queimam de desejos, mais se tornam incapazes de atingir seus objetivos. E vêm, então, as inquietações, as impaciências e terríveis sofrimentos profundos, pois seus corações não palpitam com a caridade e o amor. Rezemos por essas almas desafortunadas e miseráveis, para que Jesus, em Sua infinita misericórdia, possa perdoá-las e conduzi-las a Ele.” São Padre Pio de Pietrelcina

Newsletter

Receba as novidades, artigos e noticias deste portal.